라틴어 문장 검색

Id opprimi sustentando aut prolatando nullo pacto potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 6:9)
illos dubitando et dies prolatando magnas opportunitates corrumpere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 43장8)
Ac ni C. Memmius tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Iugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 27장2)
nunc lina sinu tendere toto, nunc prolato pede transversos captare notos, nunc antemnas medio tutas ponere malo, nunc in summo religare loco, cum iam totos avidus nimium navita flatus optat et alto rubicunda tremunt sipara velo.
(세네카, 메데아 6:9)
cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate subita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 394:2)
prolatandis igitur comitiis cum dictator magistratu abisset, res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 210:1)
ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 34:1)
prolata omnia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 208:1)
qui prolatando spatium hosti det, eum et illa castra prodere Hannibali et aperire in Galliam iter, ut per otium ubi velit Hasdrubali coniungatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 683:1)
restat ergo ut maneas in Asia, et rursus in hiberna copiae reductae omisso bello exhauriant commeatibus praebendis socios, deinde, si ita visum iis sit, penes quos potestas fuerit, instauremus novum de integro bellum, quod possumus, si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur, ante hiemem diis volentibus perfecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 215:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION